monumenta.ch > Hieronymus > 10 > 38 > Iudices, 1 > Ieremias, 48 > LIBER SECUNDUS. > ad Philippenses, 2 > Psalmi, 78 > bkeCod.15.98v > Actus, 9 > Deuteronomium, 19 > sectio 5 > Iosue, 7 > Apocalypsis, 14 > Proverbia, 14 > Matthaeus, 18 > Actus, 9 > COMMENTARIUS. > Ioannes, 3 > Psalmi, 6 > sectio 9 > 11 > Ioannes, 1 > A > Ieremias, 23 > 14 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 15
Nunc virtus latius describatur, quae ipsius propria est, et in qua exponenda, Deo iudice ac teste, profiteor me nihil addere, nihil in maius attollere, more laudantium; sed ne rerum excedam fidem , multa detrahere; et ne apud detractores, et genuino me semper dente rodentes, fingere puter, et cornicem Aesopi alienis coloribus adornare. Quae prima Christianorum virtus est, tanta se humilitate deiecit, ut qui eam non vidisset, et pro celebritate nominis videre gestisset, ipsam esse non crederet, sed ancillularum ultimam. Et cum frequentibus choris virginum cingeretur, et veste et voce et habitu, et incessu minima omnium erat. Nunquam post viri mortem usque ad diem dormitionis suae cum ullo comedit viro, quamvis eum sanctum et in pontificali sciret culmine constitutum. Balneas, nisi periclitans, non adiit. Mollia, etiam in gravissima febre, lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum, stratis ciliciolis quiescebat, si tamen illa quies dicenda est, quae iugibus pene orationibus dies noctesque iungebat ; illud implens de Psalterio: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo . In qua fontes crederes lacrymarum, ita levia peccato plangebat, ut illam gravissimorum criminum crederes ream. Cumque a nobis crebrius moneretur, ut parceret oculis, et eos servaret Evangelicae lectioni, aiebat: Turpanda est facies, quam contra Dei praeceptum purpurisso et cerussa et stibio saepe depinxi. Affligendum corpus, quod multis vacavit deliciis. Longus risus, perpeti compensandus est fletu. Mollia linteamina et serica pretiosissima, asperitate cilicii commutanda. Quae viro et saeculo placui, nunc Christo placere desidero. Si inter tales tantasque virtutes castitatem in illa voluero praedicare, superfluus videar: in qua etiam cum saecularis esset, omnium Romae matronarum exemplum fuit: quae ita se gessit, ut nunquam de illa etiam maledicorum quidquam auderet fama confingere. Nihil animo eius clementius, nihil erga humiles blandius fuit. Non appetebat potentes: nec tamen superbos et gloriolam quaerentes, fastidio despiciebat. Si pauperem videbat, sustentabat; si divitem, ad benefaciendum hortabatur. Liberalitas sola excedebat modum. Et usuras tribuens, versuram quoque saepius faciebat, ut nulli stipem rogantium denegaret. Fateor errorem meum: cum in largiendo esset profusior, arguebam, illud proferens de Apostolo: Non ut aliis sit refrigerium, vobis autem tribulatio: sed ex aequalitate in hoc tempore, ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia sit ad vestram inopiam . Et hoc de Evangelio Salvatoris: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti . Et providendum esse, ne quod libenter faceret, semper facere non posset: multaque huiuscemodi, quae illa mira verecundia, et sermone parcissimo dissolvebat: testem invocans Deum, se pro illius nomine cuncta facere; hoc et habere voti, ut mendicans ipsa moreretur: ut unum nummum filiae non dimitteret, et in funere suo aliena sindone involveretur. Ad extremum inferebat: Ego si petiero, multos inveniam qui mihi tribuant: iste mendicans si a me non acceperit, quae ei possum etiam de alieno tribuere, et mortuus fuerit, a quo eius anima requiretur? Ego cautiorem in re familiari esse cupiebam; sed illa ardentior fide, toto Salvatori animo iungebatur, et pauperem Dominum, pauper spiritu sequebatur, reddens ei quod acceperat, pauper pro ipso affecta. Denique consecuta est quod optabat, et in grandi aere alieno filiam dereliquit, quod huc usque debens non suis viribus, sed Christi se confidit misericordia reddituram.